Actus Apostolorum*

Caput 9: 36

in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
(* Traductions européennes)

Glose

Nomine Tabitha.RAB.Tabitha de Hebraeo in LatinumDorcastransfertur, velDamula,ut in quisbusdam exemplaribus invenitur.Dorcas.Allegorice: Dorcas est damula vel caprea: significat autem animam studio virtutis sublimem, sed hominum opinione contemptibilem. Interpretationem autem nominis Lucas ponens, mysterium inesse significat. Haec animalia morantia in montibus, acute vident: unde ab acumine visus dorcades Graece vocantur. Sic meritis operum excelsi superius intendunt, et sibi circumspecte invigilant, simpliciter vivunt discreto gradu operis, quasi fissa ungula incedunt, verbum Dei assidua meditatione ruminant.